TUNETANUM Regnum

TUNETANUM Regnum
TUNETANUM Regnum
Royaume de Tunis, pars est Barbariae, in Africa et in Ora maris Mediterranei, ubi alias Africa propria et Biyancena regio. Terminatur a Septentrione mari Africô, uti etiam ab Ortu et Syrti minori, ab Occasu Bagradâ fluviô et regnô Algerii, a Meridie autem Biledulgeridiâ tractu. Eius primaria urbs est Tunetum; olimque proprios habuit Reges; sed ex quo stirps defecit, regnum servat quandam Reip. formam, antea sub clientela Turcarum, nunc autem sui fere iuris. Ab eo pendebant alias Melita, Lopadusa, et Patalaria insul. cum aliis in illius ora et versus Syrtim minorem. Tribuitur in 4. provincias, Constantinam, Tunetanam proprie sic dictam, Tripolitanam et Zebensem region. de quarum Urbibus infra; migrationibus gentium et imperii vicissitudinibus nulli secundum. Gothis namque et Vandalis Romanos, atque illos vicissim Arabibus exigentibus, captae et dirutae urbes; aliae aedificatae, nominaque earum propter aut linguarum diversitatem aut conditorum ambitionem, adeo mutata sunt, ut antiqua indagare difficile et tantum non supervacaneum sit. Totus autem iste tractus initio sub Poenis, dein sub Romanis fuit; post Vandali, iisque eiectis Muhammedani Arabes successêre: ac circa A. C. 1370. Abdalecitus, pietatis et sanctimoniae specie magnam inter Arabes auctoritatem adeptus, sub Caimo Adamo Calipha Carvennae rebellavit; qui quamvis ab Arabibus, auspiciis Caimi subiro oppressus, et occisus esset, duos reliquit filios, quorum unus Bugiae, alter Tuneti regnavit: et uterque, quo se alientis opibus tueri possent, Iosepho Texisio ac eius successoribus Almoharavidis tributum exsolverunt. Postquam vero ab Almoadis Almoharavidae Africae imperiô deiecti sunt, Iacobus Almansor Tunetanum Regnum occupavit, exque eo Abdeliciti heredes exturbavit; donec ingenti illâ pugnâ ad Naves Tolosanas commissâ, almoadarumque viribus profligatis, rursus Arabes illud invasêre, eoque Praefectum Marochensis Regis redegêre, ut longe illi petitô auxiliô esset opus. Eo igitur missus Abdul Hedius Hispalensis, prudentiâ et animi moderatione tantum effecit, ut, pace ab Arabibus modicô tributô redemptâ, quod postea semper Tunetanis Regibus pensitatum est, labente Almoadarum Imperiô, res suas eo in regno firmaverit, Eius filius Zacharias, bellô feliciter contra Merinenses gestô, omne robur contra Tripolitanos et Numidas vertit; ac fere semper victor magnas opes decedens Abul-Ferezi filio reliquit: qui ex dissensionibus, inter Fessanos, Tremezenos, ac Marochenses Reges, ortis, occasionem captans, post deiectos Zegenenseis, qui diu Tremezenô Regnô fuerant potiti, et pacem cum Fessano factam, Rex Asricae appellari meruit; relictô post mortem Humene, Patris fortunâ ac tantis opibus dignô filiô. Quô mortuô, rursus Merinenses Africae Imperium adepti sunt, porrectis ad Philaenorum usque aras finibus: Humenis nepotibus, qui se in vicinos montes ac deserta receperant, interea occasionem operientibus, in avitum redeundi Regnum. Inter quos Mule Bulabes cum magno praelio ab Abu Henuno Fessae Rege victus et captus esset, postea Abu-Celeni, huius filii ac successoris, beneficiô liberatus, Tunetem recepti et Tripolim ac reliquas Regni provincias rursus sub potestatem redegit. Ab eo, in eadem gente, mutuis interdum caedibus interruptô ordine, per triginta quinque Regum, intra 450. annos, successionem, Regnum, ad Muhammedem, Mule-Assis patrem, tandem pervenit: qui Mule-Asses, cum nefario scelere ac tot fratrum horrendâ caede cruentus, in paternum solium se intrusisset, ab Hariadeno Ahenobarbo, divinae, ut apparuit, vindictae ministro, Regnô spoliatus est: Verum mox a Caesare restitutus, ab Hamida filio, nondum unâ regni spoliatione vindicatô satis digne scelere, rursus est Regnô expulsus; postremoque oculis orbatus. Unde Augustam Vindelicorum ad Caesarem profectus, tantum impetravit, ut denuo reduceretur, mortuus A. C. 1550. aetat. 66. Quae postea ibi gesta, ut et plura hoc de Regno, vide apud Iac. Aug. Thuanum, Historiar. l. 7. p. 147. et seqq. Hornio vero Regni primus conditor Ibrahim fuit fil. Zachariae, post quem satis longô intervallô regnavit Abul-Ferezus, Thuano memoratus. Buffares dein, qui regnavit circa A. C. 1430. Regnum in tres filios suos divisit, et Regnum Biledulgeridiae Hammari, Bugriae Abdul-Azizo, Tuneti Huthmeno, destinavit. Quorum medium duravit, ad annum usque 1510. quô id Petrus Navarrus, iussu Ferdînandi Castellae Regis destruxit. Huthmen duos reliquit filios, quorum maior natu Esaias in Tunetano Regno successit: alter Tripolim accepit regiô titulô, quod regnum itidem a Petro Navarro eversum est etc. Vide cum, Orbe Imp. cum Animadv. Felleri, p. 472. et supra vocibus Mule-Asses, Mule-Bucenes etc.
Urbes Regni Tunetani. Abdirana, in provinc. Tunetana. Ainzammitha, Ibid. Aphrodisium, Ibid. Biserta, in provinc. Constantina. Cammartia, in provinc. tunetana. Carthaginis rudera, Ibid. Carvenna, alias Curubis, Ibid. casabatha, Ibid. Circenna, in provinc. Tripolitana. Clupea, in provinci. Tunetana. Collobesum, in provinc. Constantina. Constantina, in provinc. cognomine. Curubis, eadem cum Carvenna. Hamametha in provinc. Tunetana. Heraclia, Ibid. Hippo, cuius olim Episcopus Aurel. Augustinus, in provinc. Constantina. Leptis, in provinc. Tripolitana. Lorbusia, in provinc. Tunetana. Lotophagrtis Insul. Martia, in provin. Tunetana. Meninx, eadem cum Insul. Lotophagitide. Milia, in provin. Constantina. Monasterium, in provinc. Tunetana. Nebelis, Ibid. Rusicada, in provinc Constantina. Ruspina, in provinc. Tunetana. Siagul, Ibid. Tacaccina, in provinc. Constantina. Tebeca, Ibid. Tifesa, Ibid. Tobulba, in provinc. Tunetana. Tripolis, in provitic. Tripolitana. Tunes, provinciae cognomen et Regni caput. Utica, morte Catonis nobilis, Ibid. Zebensis, pars Numidiae, ad interiorem pertinet Libyam. Zoroata, in provinc. Tripolitana, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • TRIPOLITANUM Regnum — Troyaume de Tripoli, alias Tripolitana, regnum est Africae, in ora maris mediterranei, inter regnum Barcae ad Ortem et regnum Tunetanum ad Occasum, seu inter Syrtim maiorem et Syrtim minorem. Ibi rarae urbes, quarum praecipua est Tripolis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TUNES — it. TUNIS Strab. Tunicense oppid. Plin. l. 5. c. 4. (Thinissa forsan Ptolem.) vulgo Tunisi, urbs Africae, Episcopalis olim, a Carthaginc 12. mill. pass. teste Liviô, l. 30. c. 9. hâc tempestate clara et regia, amplissima Satrapae sedes. Non longe …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AFRICA — I. AFRICA quae et Libye; Graece dicitur, ab α privativo, et φρίκη horror, quasi sine frigore (ita enim veteres Grammatici nugari amant) una ex tribus orbis terrae partibus, in meridiem vergens, mari Mediterraneo ad arctos, Oceano ad occasum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABDULMALIC — I. ABDULMALIC Arabum in Hispan. Calipha, ab aemulo Abul Hagex, occisus. Idem Ibid. II. ABDULMALIC Hispaniae ea parte, quam Arabes tenebant, potitus, in Africa Urbem Tanger aliasque plures expugnavit. Indeque reversus, aemulum Abecium occidit.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MULE-ASSES — Tuneti Rex, cum deregno cum fratribus altercatur, ab Hariadeno cognomine Ahenobarbo, astutâ societatis simulatione, eô eicitur, saeculô praeteritô Historia: eius altius repetita sic habet: Postquam Tunetanum regnum, de quo vide suôlocô, per 35.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OATASSENI — nomen familiae, quae in Regno Africae Fezzano, post Merinos exstinctos, rerum potita est. Cum enim hoc Regnum condidissent, circa A. C. 800. Omniadae, praefuerunt, ipsi usque ad A.C. 950. quô Zeneti Africae populi, familiam Idris, ex Omniadis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBARIA — Africae quam in quatuor partes Neoterici scriptores distinguunt, pars praecipua et prima est. Ab ortu habet Marmaricae (quae hodie Barcha dicitur) deserta, ad montis usque Atlantis partem Meies appellatam, quae pars a Strabone forte sub nomine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS IX — LUDOVICUS IX. fil. prioris, An. Aet. 12. Mortuo Patre, Remis coronatus est, A.C. 1226. Matre interea prudentissime regnum, dum adolesceret fil. administrante, et eludente Procerum, regimini inhiantium, conatus, per Com. Campaniae sibi peculiari… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARCE vel BARCA — BARCE, vel BARCA eadem quae Marmarica, teste Bochartô, l. 1. Chanaan, c. 25. Ingens Africae regio, inter Aegyptum, et regnum Tunetanum, in ora maris Mediterranei sterilis admodum. Morerius. Et urbis nomen in Cyrenaica vetustissimae, a Batto,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BYZACIUM — Africae propriae regio. Inde Byzacenus ager, cuius Adrumetum est Metropolis, feracissimus. Plin. l. 17. c. 5. eum air esse centenâ et quinquagenâ fruge fertilem. Vide eundem l. 18. c. 10. Varro de R. R. l. 1. c. 44. In Syria ad Gadara, et in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”